L. Sergius Catilina, homo patricii generis, magna vi et animi etcorporis, sed ingenio malo pravoque, praetorius, qui iam a. u. c. 689caedem consulum facere eaque facta rerum potiri constituerat, casu autemrem perficere prohibitus erat, ascitis ad consilium rei publicaeopprimendae hominibus omnis generis perditissiis atque audacissimis, quosinopia, cupiditas, scelera stimulabant, consulatum in annum 691 p. u. c.petivit, sed cum, quae in animo habebat, perniciosa rei publicae consiliaparum occultata essent, studiis bonorum omnium M. Tullius Cicero una cumC. Antonio consul factus est. Qua re commotus L. Catilina M. CiceroneC. Antonio consulibus cupidius etiam sua consilia recepit, quibus maximeCiceronis consulis diligentia restitit ad quem Catilinae eiusque sociorumconsilia a Fulvia, muliere nobili, quae rem habebat cum Q. Curio, quiparticeps fuit conspirationis illius, deferebantur. Cum autem ista malaconsilia contra salutem rei publicae a coniuratis inita apertius iamagitarentur, senatus consultum factum est, darent operam consules, ne quidres publica detrimenti caperet, effectumque est, ut Catilina speconsulatus, quem in proximum annum petebat, excideret, designarenturqueD. Silanus et L. Murena. Quae cum ita essent, L. Catilina, qui iam anteper Italiam ad homines seditiosos, maxime veteres L. Sullae milites,concitandos nuntios miserat, ad C. Manlium, qui Faesulas, in urbemEtruriae munitam, manum armatorum coegerat, proficisci constituit etbellum patriae inferre convocatisque nocte, quae inter VIII et VII Id.Novembres erat, sociis in domum M. Porci Laecae consilium, quod ceperat,aperuit. Qua in congregatione nocturna duo equites Romani Ciceronemconsulem illa ipsa nocte ante lucem, cum sicut salutaturi eius domumintrassent, interficiendum receperunt. M. Cicero vitatis insidiis proximodie, qui fuit a. d. VI Id. Novembres, dispositis praesidiis senatum intemplum Iovis Statoris convocavit, quo cum Catilina quasi sui purgandicausa venisset, Cicero eam, quae infra legitur, orationem in Catilinamvehementissime invehens habuit.
Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiamfuror iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabitaudacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae,nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimushabendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tuaconsilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia tenericoniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris,ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrumignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. consulvidet; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fitpublici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur,si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussuconsulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos[omnes iam diu] machinaris. An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifexmaximus, Ti. Gracchum mediocriter l